Anthem texts
I. Entrance: Ingrediente Domino
Ingrediente Domino in sanctam, in sanctam civitatem,
Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes:
Hosanna clamabant in excelsis. in excelsis.
Cumque audisset populus,
quod Jesus veniret Jerosolymam obviam ei.
Hosanna clamabant in excelsis, camabant in excelsis
II. Gradual: Christus factus est
Christus factus est pro nobis obediens
usque ad mortem autem crucis.
Propter quod et Deus exaltavit illum,
et dedit illi nomen, et dedit exaltavit
quod est super omne nomen.
III. Offertory: Improperium exspectavit
Improperium exspectavit cor meum,
et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: consolantem me quaesivi: et non inveni:
Et dederunt in escam meam fel,
et in siti mea potaverunt me aceto.
IV. Communion
Pater, si non potest hic callix transire, nisi bibam illum: fiat voluntas tua. |